Home Prior Books Index
←Prev   1 Timothy 2 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

2:1  obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
2:2  pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
2:3  hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
2:4  qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
2:5  unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
2:6  qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
2:7  in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
2:8  volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
2:9  similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
2:10  sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
2:11  mulier in silentio discat cum omni subiectione
2:12  docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
2:13  Adam enim primus formatus est deinde Eva
2:14  et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
2:15  salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate